Jam enim dixi, et commendavi vehementer, et qui capiunt sapiunt, imo qui sapiunt capiunt; et qui nondum intellectu sapiunt, fide teneant quod intelligere nondum possunt. Per similitudinem Christus multa est quae per proprietatem non est. Per similitudinem et Petra est Christus, et ostium est Christus, et lapis angularis est Christus, et pastor est Christus, et agnus est Christus, et leo est Christus. Quam multa per similitudines, et alia, quae commemorare longum est! Si autem proprietates discutias rerum quas videre consuesti; nec petra est, quia durus et sine sensu non est; nec ostium est, quia faber eum non fecit; nec lapis angularis est, quia non est ab structore compositus; nec pastor est, quia custos ovium quadrupedum non est; nec leo est, quia fera non est; nec agnus est, quia pecus non est. Omnia ergo ista per similitudinem. Quid ergo proprie? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quid de homine qui apparuit? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 13Joan. I, 1, 14 .