Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum illo. Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium, multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur; quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 14Rom. V, 12 . Ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Numquid hoc de paginis discitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Data est Lex etiam divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illic, Non occides; Non moechaberis; Non falsum testimonium dices; Honora patrem et matrem; Non concupisces rem proximi tui; Non concupisces uxorem proximi tui 15Exod. XX, 12 17 . Ecce Lex scripta est, et ipsa contemnitur: ecce tertius dies mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipsa contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Numquid et talibus est neganda misericordia? Absit: etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere.