Dicat plane Dominus et Magister noster, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Cum discipulis audiamus verba doctoris, non cum alienis sequamur astutiam deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi; divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus; ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in coelum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et suam naturam jam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum?