TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erigenda est nobis, fratres, ad Deum major intentio, ut verba sancti Evangelii, quae modo in nostris auribus sonuerunt, etiam mente capere utcumque possimus. Ait enim Dominus Jesus: Non turbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me credite. Ne mortem tanquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam se Deum esse contestans. Credite, inquit, in Deum, et in me credite. Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Credite in Deum, et in eum credite cui natura est, non rapina, esse aequalem Deo: semetipsum enim exinanivit; non tamen formam Dei amittens, sed formam servi accipiens 1Philipp. II, 6, 7. Mortem metuitis huic formae servi; non turbetur cor vestrum, suscitabit illam forma Dei.

Notes

  1. 1. Philipp. II, 6, 7