Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Hoc ambiguum fuit. Non enim ait, Modo resuscito fratrem tuum; sed, Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione, in novissima die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio. Dicis, Resurget frater meus in novissima die: verum est; sed per quem tunc resurget, potest et modo, quia Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Audite, fratres, audite quid dicat. Certe tota exspectatio erat circumstantium ut revivisceret Lazarus, unus mortuus quatriduanus: audiamus, et resurgamus. Quam multi sunt in hoc populo, quos premit consuetudinis moles! Forte audiunt me quidam, quibus dicitur, Nolite inebriari vino in quo est luxuria 16Ephes. V, 18 : dicunt, Non possumus. Forte audiunt me aliqui immundi, lasciviis et flagitiis inquinati, quibus dicitur, Nolite hoc facere, ne pereatis: et respondent, Non possumus tolli a consuetudine nostra. O Domine, istos resuscita. Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Ideo resurrectio, quia vita.