Advertenda est, charissimi, dominicorum verborum ordinata connexio. Cum enim superius dixisset, posteaquam Judas egressus est, et ab illa sanctorum etiam corporali conversatione sejunctus est, Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo: quod sive futurum regnum significans dixit, quando mali separabuntur a bonis, sive quod ejus resurrectio tunc futura esset, id est, differenda non esset, sicut in finem saeculi nostra differtur: ac deinde addidisset, Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum, quod sine ulla ambiguitate de sua resurrectione continuo futura testatus est: adjecit, atque ait, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis conjungeretur ulterius ea conversatione qua in terra est; Adhuc modicum, inquit, vobiscum sum: tanquam diceret, Continuo quidem resurrectione clarificabor; non tamen continuo ascensurus in coelum, sed adhuc modicum vobiscum sum. Sicut enim scriptum est in Actibus Apostolorum, fecit cum eis post resurrectionem quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibens 1Act. I, 3: non quidem habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad ista carnis insinuans veritatem, quae cibandi ac potandi jam non habebat necessitatem, sed potestatem. Hos ergo quadraginta dies significavit dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum, an aliquid aliud? Potest enim et sic intelligi, Adhuc modicum vobiscum sum, Adhuc, sicut vos, in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret: quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus, ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae; sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.