TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus qui glorificat me. Hoc ait propter illud quod dixerunt, Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aliquando Ariani et de isto verbo calumniantur fidei nostrae, et dicunt: Ecce major est Pater, quia utique glorificat Filium. Haeretice, non legisti et ipsum Filium dicentem quod glorificet Patrem suum 20Joan. XVII, 4? Si et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat: pone pervicaciam, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem.

Notes

  1. 20. Joan. XVII, 4