Hoc proverbium dixit illis Jesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Forte nec nos. Quid ergo interest inter illos et nos, antequam ista verba agnoscamus et nos? Quia nos pulsamus ut aperiatur nobis; illi autem Christum negando nolebant intrare servandi, sed foris remanere perdendi. Quod ergo nos audimus haec pie, quod antequam illa intelligamus, credimus vera esse atque divina, magna ab istis diversitate distamus. Cum enim duo audiunt verba Evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo non intelligant, unus dicit, Nihil dixit; alius dicit, Verum dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus: iste quia credit jam pulsat, et dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat; ille vero adhuc audit, Nisi credideritis, non intelligetis 4Isai. VII, 9, sec. LXX . Quare ista commendo? Quia etiam cum verba haec obscura, sicut possum, exposuero, aut quia valde sunt abdita, vel ego eorum non apprehendero intelligentiam, vel explicandi quod intelligo non habuero facultatem, vel tam fuerit quisque tardus, ut etiam exponentem non sequatur; non de se desperet: maneat in fide, ambulet in via, audiat Apostolum dicentem, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 5Philipp. III, 15 .