Hoc pro magno Judaei a Christo quaerebant, ut si diceret, Ego sum Christus, secundum quod illi solum sapiebant de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Plus est quod eis respondit: illi de filio David volebant calumniari, ille Filium Dei se esse respondit. Et quomodo? Audite: Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis; opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Jam supra 6in Tract. 45 didicistis quae sint oves: estote oves. Oves credendo sunt, oves pastorem sequendo sunt, oves redemptorem non contemnendo sunt, oves per ostium intrando sunt, oves exeundo et pascua inveniendo sunt, oves vita aeterna perfruendo sunt. Quomodo ergo istis dixit, Non estis ex ovibus meis? Quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.