Proximum ergo erat Pascha Judaeorum. Illum diem festum Judaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu: ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quia est, umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus praeciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est 1Isai. LIII, 7 . Sanguine occisi pecoris Judaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere 2Exod. XII, 22, 23: signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manet habitator: facile habent in fronte signum Christi, et corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat Christum habitatorem. Haec dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Judaeorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum ejus passionem tanquam ovis immolationem celebraremus.