Namque intendat Charitas vestra quam verum dicam. Quando conceptus est Joannes, vel potius quando natus est, Spiritus sanctus hoc de illo homine implendum prophetavit: Et erit, inquit, praecursor Altissimi, in spiritu et virtute Eliae 7Luc. I, 17 . Non ergo Elias, sed in spiritu et virtute Eliae. Quid est, in spiritu et virtute Eliae? In eodem Spiritu sancto vice Eliae. Quare vice Eliae? Quia quod Elias secundo, hoc Joannes primo adventui fuit. Recte ergo modo Joannes proprie respondit. Nam Dominus figurate, Elias ipse est Joannes: iste autem, ut dixi, proprie, Non sum ego Elias. Si figuram praecursionis advertas, Joannes ipse est Elias: quod enim ille ad primum adventum, hoc ille ad secundum erit. Si proprietatem personae interroges, Joannes Joannes, Elias Elias; Dominus ergo ad praefigurationem recte, Ipse est Elias: Joannes autem recte ad proprietatem, Non sum Elias. Nec Joannes falsum, nec Dominus falsum: nec praeco falsum, nec Judex falsum; sed si intelligas. Quis autem intelliget? Qui imitatus fuerit humilitatem praeconis, et cognoverit celsitudinem judicis. Nihil enim humilius ipso praecone. Fratres mei, nullum tantum meritum Joannes habuit quam de ista humilitate, quod cum posset fallere homines, et putari Christus, et haberi pro Christo (tantae enim gratiae tantaeque excellentiae fuit), confessus est tamen aperte, et dixit, Non sum ego Christus. Numquid tu Elias es? Jam si diceret, Elias sum; ergo jam in secundo adventu adveniens Christus judicaret, non adhuc in primo judicaretur. Tanquam dicens, Venturus est et Elias; Non sum, inquit, Elias. Sed observate humilem, ante quem venit Joannes, ne sentiatis excelsum ante quem venturus est Elias. Nam et Dominus ita complevit: Ipse est Joannes Baptista qui venturus est. Ipsa praefiguratione venit iste, qua proprietate venturus est Elias. Tunc Elias per proprietatem Elias erit, nunc per similitudinem Joannes erat. Modo Joannes per proprietatem Joannes, per similitudinem Elias est. Ambo praecones sibi dederunt similitudines suas, et tenuerunt proprietates suas: unus autem Dominus judex, sive illo praecone praecedente, sive illo.