TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod de lectione pristina sequitur, et de sancto Evangelio hodie nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa jam dixeram, et de libertate in quam nos vocat gratia Salvatoris, non praetereunter neque negligenter fuerat disserendum: hinc hodie, Domino adjuvante, statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Jesus Christus, Judaei erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam amici ex quadam parte jam facti, et futuri: nam quosdam ibi videbat, sicuti jam diximus, qui post ejus passionem fuerant credituri. Hos intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum 1Joan. VIII, 28 . Erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audivimus hodie: Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderant ei, Judaeos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis: quia enim nunc credentes estis, manendo videntes eritis. Ideo sequitur, Et cognoscetis veritatem. Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes reficit nec deficit: mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud Deum unigenitus Filius. Haec Veritas carne induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia, Veritas de terra orta est 2Psal. LXXXIV, 12 . Haec ergo Veritas cum Judaeis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Jesus Christus, et secundum majestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, eum haec loqueretur, crediderant, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 3Matth. X, 22. Et cognoscetis veritatem, quae modo vos latet, et loquitur vobis. Et veritas liberabit vos. Hoc verbum Dominus a libertate posuit, liberabit vos. Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit. Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nihil est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem, id est, divitem facit: sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in verbo graeco planius est. Nam in latina consuetudine plerumque dicimus hominem liberari, quod ad libertatem non pertinet, sed tantum ad salutem: sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut diceret, Et veritas liberabit vos, ut in graeca lingua nemo dubitet eum de libertate dixisse.

Notes

  1. 1. Joan. VIII, 28
  2. 2. Psal. LXXXIV, 12
  3. 3. Matth. X, 22