Sed respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non vult videre, non potest sustinere. Non lavabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est, in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam: hoc quippe in aeternum non fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum reluctantem, de ipsius salutis periculo exterrens: Si non lavero te, inquit, non habebis partem mecum. Ita dictum est, Si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici assolet, Calcas me, quando sola planta calcatur. At ille amore et timore perturbatus, et plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes humiliari: Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Quandoquidem sic minaris, lavanda tibi membra mea, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem.