Dixerat Dominus: Qui me odit, et Patrem meum odit. Utique enim qui odit veritatem, necesse est oderit et a quo veritas nata est: unde jam quantum datum est, locuti sumus. Deinde addidit unde nobis nunc loquendum est: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Neque enim nullum habebant peccatum, antequam loqueretur eis et operaretur in eis; sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso peccato tenentur et caetera. Hoc enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et caetera.