Quid est hoc, Et in judicium non venis? Et quis melior erit Paulo apostolo, qui ait: Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive bonum sive malum 4II Cor. V, 10 ? Paulus dicit, Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi; et tu tibi audes promittere quia in judicium non venies, Absit, inquis, ut ego mihi hoc promittere audeam: sed credo promittenti. Salvator loquitur, Veritas pollicetur, ipse dixit mihi, Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et transitum facit de morte in vitam, et in judicium non veniet. Ego ergo audivi verba Domini mei, credidi; jam infidelis cum essem, factus sum fidelis: sicut me monuit, transii a morte ad vitam, ad judicium non venio; non praesumptione mea, sed ipsius promissione. Paulus autem contra Christum loquitur, servus contra Dominum, discipulus contra magistrum, homo contra Deum, ut cum Dominus dicat quia qui audit et credit, transit a morte ad vitam, et in judicium non veniet, dicat Apostolus, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi? Aut si ad judicium non venit qui ad tribunal exhibetur, nescio quomodo intelligam.