TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus autem videte quid responderit tardis. Vidit eos non ferre splendorem veritatis, et eum temperavit in verbis. Nonne scriptum est in Lege vestra, id est, vobis data, quia ego dixi, Dii estis? Deus dicit per Prophetam in Psalmo hominibus: Ego dixi, Dii estis 11Psal. LXXXI, 6 . Et Legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter dicat Legem, a Prophetis eam distinguens; sicuti est, Lex et Prophetae usque ad Joannem 12Luc. XVI, 16 ; et, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 13Matth. XXII, 40. Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me 14Luc. XXIV, 44 . Nunc vero Psalmos etiam Legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi, Dii estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum? Si sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat non est Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illuminaris, et inter filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris: illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit, ergo aliquando non erat sanctus? Sic sanctificavit, quomodo genuit. Ut enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum; quomodo dicimus Deo Patri, Sanctificetur nomen tuum 15Matth. VI, 9 .

Notes

  1. 11. Psal. LXXXI, 6
  2. 12. Luc. XVI, 16
  3. 13. Matth. XXII, 40
  4. 14. Luc. XXIV, 44
  5. 15. Matth. VI, 9