Cum Dominus noster Jesus Christus, sicut in Evangelio cum legeretur, audivimus, panem se esse dixisset, qui de coelo descendit, murmuraverunt Judaei, et dixerunt, Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo hic dicit, Quia descendi de coelo? Isti a pane de coelo longe erant, nec eum esurire noverant. Fauces cordis languidas habebant, auribus apertis surdi erant, videbant et caeci stabant. Panis quippe iste interioris hominis quaerit esuriem: unde alio loco dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 1Matth. V, 6. Justitiam vero nobis esse Christum Paulus apostolus dicit 2I Cor. I, 30. Ac per hoc qui esurit hunc panem, esuriat justitiam; sed justitiam quae de coelo descendit, justitiam quam dat Deus, non quam sibi facit homo. Si enim nullam sibi homo faceret justitiam, non diceret idem apostolus de Judaeis, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 3Rom. X, 3 . Inde erant isti qui panem de coelo descendentem non intelligebant, quia sua justitia saturati, justitiam Dei non esuriebant. Quid est hoc, justitia Dei et justitia hominis? Justitia Dei hic dicitur, non qua justus est Deus, sed quam dat homini Deus, ut justus sit homo per Deum. Quae autem erat illorum justitia? Qua de suis viribus praesumebant, et quasi impletores Legis seipsos ex sua virtute dicebant. Nemo autem implet Legem, nisi quem adjuverit gratia, id est panis qui de coelo descendit. Legis enim plenitudo, compendio ut ait Apostolus, charitas est 4Id. XIII, 10 : charitas non nummi, sed Dei; charitas non terrae, non coeli, sed ejus qui fecit coelum et terram. Unde ista charitas homini? Ipsum audiamus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 5Id. V, 5 . Daturus ergo Dominus Spiritum sanctum, dixit se panem qui de coelo descendit, hortans ut credamus in eum. Credere enim in eum, hoc est manducare panem vivum. Qui credit, manducat; invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Infans intus est, novus intus est: ubi novellatur, ibi satiatur.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Matth. V, 6
- 2. I Cor. I, 30
- 3. Rom. X, 3
- 4. Id. XIII, 10
- 5. Id. V, 5