TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sic enim ait: « Ego dormio, et cor meum vigilat; vox fratruelis mei pulsat ad januam » Deinde dicit etiam ipse: « Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. » Et respondet illa: « Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos » 8Cant. V, 2, 3? O admirabile sacramentum! o grande mysterium! Ergone timet inquinare pedes, veniendo ad eum qui lavit suorum discipulorum pedes? Timet certe, quia per terram venit ad eum, qui etiam in terra est, quia suos hic constitutos non deserit. An non ipse ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 9Matth. XXVIII, 20 ? An non ipse ait, Videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis 10Joan. I, 51 ? Si ascendunt ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non etiam hic est? Dicit ergo Ecclesia: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? In eis hoc dicit qui possunt omni faece mundati dicere: Cupio dissolvi et esse cum Christo, permanere autem in carne magis necessarium propter vos 11Philipp. I, 23 et 24 ? In eis hoc dicit qui praedicant Christum et aperiunt illi ostium, ut habitet per fidem in cordibus hominum 12Ephes. III, 17. In his hoc dicit, cum deliberant utrum ministerium tale suscipiant, cui se minus idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi fiant 13I Cor. IX, 27. Tutius enim veritas auditur quam praedicatur: quoniam eum auditur, humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix non subrepit cuivis hominum quantulacumque jactantia, in qua utique inquinantur pedes.

Notes

  1. 8. Cant. V, 2, 3
  2. 9. Matth. XXVIII, 20
  3. 10. Joan. I, 51
  4. 11. Philipp. I, 23 et 24
  5. 12. Ephes. III, 17
  6. 13. I Cor. IX, 27