TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Increpat infideles. Nam talem sententiam dixit discipulis: sed ibi non est verbum dubitationis, quia non fuit causa increpandae infidelitatis, Nam quod modo dixit Judaeis, Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: dixit et discipulis quando eum Philippus interrogavit, imo postulavit et ait, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: quasi diceret, Et ipsi te jam novimus, apparuisti nobis, vidimus te, dignatus es eligere nos, secuti sumus te, mirabilia tua vidimus, verba salutis audivimus, praecepta suscepimus, promissa speramus; multum nobis conferre praesentia tua ipse dignatus es: sed tamen cum te noverimus, quia Patrem nondum novimus, inflammamur desiderio illius videndi quem nondum novimus: ac per hoc quia te novimus, sed non nobis sufficit, donec et Patrem noverimus; ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ut scirent non se nosse quod se putabant jam nosse: Tanto tempore vobiscum sum, et me nescitis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem 5Joan. XIV, 8, 9 . Numquid habet ista sententia verbum dubitationis? numquid dixit, Qui me vidit, forsitan vidit et Patrem? Quare? Quia fidelis audiebat, non fidei persecutor: ideo non erat Dominus increpator, sed doctor. Qui me vidit, vidit et Patrem; et hic, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis: tollamus verbum quo notata est infidelitas audientium, et ipsa sententia est.

Notes

  1. 5. Joan. XIV, 8, 9