TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et Dominus ad eos qui terram sapiebant, quid ait? Et dicebat eis: Vos de deorsum estis. Ideo terram sapitis, quia sicut serpentes terram manducatis. Quid est, terram manducatis? Terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. Vos de deorsum estis: ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis: ego non sum de hoc mundo. Quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Omnes de mundo post mundum; quia prius mundus, et sic homo de mundo: prius autem Christus, deinde mundus; quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil: quia in principio erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt 5Joan. I, 1, 3 . Sic ergo erat ille de supernis. De quibus supernis? De aere? Absit: ibi et aves volitant. De coelo quod videmus? Et hoc absit; ibi et stellae et sol et luna circumeunt. De Angelis? Neque hoc intelligatis: per illum et Angeli facti sunt, per quem omnia facta sunt. De quibus ergo supernis Christus? Ab ipso Patre. Nihil illo Deo superius, qui Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum, sine tempore, per quem conderet tempora. Sic ergo accipe Christum de supernis, ut excedas cogitatione tua omne quod factum est; universam omnino creaturam, omne corpus, omnem conditum spiritum, omnem rem quoquo modo mutabilem: totum excede, sicut excessit Joannes, ut contingeret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Notes

  1. 5. Joan. I, 1, 3