TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Matthaeus enim dicendo, Diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ad totam divisionem vestimentorum voluit intelligi etiam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt; quia utique omnes vestes dividendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. Tale est etiam quod ait Lucas, Dividentes vestimenta ejus, miserunt sortes: dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua facta est sortitio, ut inter eos universa vestimentorum ejus divisio compleretur. Quid autem interest utrum dicatur, Dividentes miserunt sortes, quod ait Lucas; an, Diviserunt, sortem mittentes, quod ait Matthaeus: nisi quod Lucas dicendo sortes, pluralem pro singulari numero posuit; quae locutio Scripturis sanctis insolita non est: quamvis nonnulli codices sortem reperiantur habere, non sortes? Marcus itaque solus videtur aliquam intulisse quaestionem: dicendo enim, Mittentes sortem super eis, quis quid tolleret, tanquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videtur. Sed etiam hic brevitas obscuritatem facit: sic enim dictum est, Mittentes sortem super eis, ac si diceretur, Mittentes sortem cum dividerentur: quod et factum est. Omnium quippe vestimentorum ejus divisio completa non esset, nisi sorte claruisset quis etiam illam tunicam tolleret, ut sic contentio dividentium finiretur, vel nulla potius oriretur. Quod ergo ait, Quis quid tolleret, quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad omnia quae divisa sunt vestimenta referendum est; sors enim missa est, quis illam tunicam tolleret: de qua quoniam narrare praetermisit qualis fuerit, et quemadmodum aequalibus factis partibus sola remanserit, quae ne conscinderetur, veniret in sortem; propterea positum est quod ait, Quis quid tolleret, id est, quis eam tolleret: tanquam si totum ita diceretur, Diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis tunicam quae partibus aequalibus superfuerat, tolleret.