Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Sic quippe in eis erat erga Magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas. Nota quidem sibi erat cujusque conscientia; verumtamen quia proximi erat ignota, ita sibi unusquisque erat certus, ut incerti essent et in caeteris singuli, et in singulis caeteri.