Dicimus tamen, fratres (non enim et ipse pepercit illis: qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta dicit, Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam! 16Isai. V, 18, sec. LXX . Quis facit restem longam? Qui peccato addit peccatum. Quomodo adduntur peccata peccatis? Cum peccata quae facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. Furtum fecit, ne inveniatur quia fecit, quaerit mathematicum. Sufficeret furtum fecisse; quare vis adjungere peccatum peccato? ecce duo peccata. Cum ad mathematicum prohiberis accedere, blasphemas episcopum: ecce tria peccata. Cum audis, Mitte illum foras de Ecclesia; dicis, Duco me ad partem Donati: ecce addis quartum. Crescit restis: time restem. Bonum est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris; ne in fine dicatur, Ligate illi pedes et manus, et projicite eum in tenebras exteriores 17Matth. XXII, 13 . Criniculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur 18Prov. V, 22 . Illud Dominus dicit, illud alia Scriptura dicit; sed utrumque Dominus dicit. De peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores.