Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. Utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. Panem de coelo desideratis; ante vos habetis, et non manducatis. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Sed non ideo ego populum perdidi. Numquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit 24Rom. III, 3? Vide enim quod sequitur: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non ejiciam foras. Quale est intus illud, unde non exitur foras? Magnum penetrale, et dulce secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! Nonne illud secretum est quo intrabit ille, cui dicturus est Dominus servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui 25Matth. XXV, 23 ?