TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. Ecce duo de discipulis Joannis: quia talis erat Joannes amicus sponsi, non quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati: numquid voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur. Dominum? Magis ipse ostendit discipulis suis quem sequerentur. Habebant enim illum tanquam Agnum: et ille, Quid me attenditis! ego non sum Agnus; Ecce Agnus Dei: de quo etiam superius dixerat, Ecce Agnus Dei. Et quid nobis prodest Agnus Dei? Ecce, ait, qui tollit peccatum mundi. Secuti sunt illum, hoc audito, duo qui erant cum Joanne.