Ne cui autem videatur abhorrere iste sensus a vero, quo dicimus Dominum mortalis carnis communionem, in qua cum discipulis usque ad passionem fuit, significare potuisse dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum; apud alium quoque evangelistam post resurrectionem verba ejus attendat, ubi ait, Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum 4Luc. XXIV, 44 : quasi tunc non erat cum ipsis simul assistentibus, videntibus, tangentibus, colloquentibus. Quid est ergo, cum adhuc essem vobiscum, nisi, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos? Tunc enim quidem in eadem carne resuscitatus erat; sed cum illis in eadem mortalitate jam non erat. Quapropter sicut ibi jam immortalitate carnis indutus veraciter ait, cum adhuc essem vobiscum; ubi nihil aliud intelligere possumus, nisi, cum adhuc essem in carnis mortalitate vobiscum: ita et hic non absurde dixisse intelligitur, Adhuc modicum vobiscum sum, tanquam diceret, adhuc modicum sicut vos estis, mortalis sum ego. Ergo sequentia videamus.