TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sic ergo, sic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem super Dominum, ut intelligat unusquisque, si habet Spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus veram pacem, quam significant oscula columbarum. Habent enim oscula et corvi, sed in corvis falsa pax, in columba vera pax. Non omnis ergo qui dicit, Pax vobiscum, quasi columba audiendus est. Unde ergo discernuntur oscula corvorum ab osculis columbarum? Osculantur corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum: ubi ergo laniatus, non est vera in osculis pax; illi habent veram pacem, qui Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur, hoc columba non habet; de frugibus terrae vivit, innocens ejus victus est: quod vere, fratres, mirandum est in columba. Sunt passeres brevissimi, vel muscas occidunt: nihil horum columba; non enim de morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur. Potens est Deus, rogemus ut reviviscant qui devorantur ab eis et non sentiunt. Multi agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum adventum quotidie gratulamur in nomine Christi. Vos tantum sic estote simplices, ut sitis ferventes; et fervor vester in linguis sit. Nolite tacere; ardentibus linguis loquentes, accendite frigidos.