Deinde hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerint. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt, Modo te lapidare volebant Judaei, et iterum illuc vadis, ut te lapident? Et Dominus, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. De die quidem locutus est, sed in nostra intelligentia quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut expellat noctem, et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum sublucet altitudo profunditasque sententiae, redarguere voluit illorum dubitationem et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitae displicuit, id est, ipsi Domino: nam cum indicaret discipulis quod esset Jerosolymis passurus a Judaeis, respondit Petrus inter caeteros, et ait, Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Et continuo Dominus, Redi post me, satanas, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Et paulo ante confitens Filium Dei laudem meruerat: audierat enim, Beatus es, Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est 8Matth. XVI, 16-23 . Cui dixerat, Beatus es; illi dicit, Redi retro, satanas: quia beatus a se non erat, Sed unde? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. Non quia Pater ego, sed quia omnia quae habet Pater, mea sunt 9Joan. XVI, 15. Si beatus de ipsius Domini; satanas de cujus? Ibi dicit: rationem quippe reddidit beatitudinis, ut diceret, Non caro et sanguis tibi revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est: haec est causa beatitudinis tuae. Quod vero dixi, Redi post me, satanas, audi etiam hujus rei causam: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Nemo ergo se palpet; de suo satanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo? Tolle peccatum, quod est tuum? Justitia, inquit, de meo est. Quid enim habes quod non accepisti 10I Cor. IV, 7? Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino, aegroti medico; corripuit eos, et ait, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere: nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet, Nonne duodecim horae sunt diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, numquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non dies horas. Si ergo illi horae, quid ibi Judas? Et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo non ipsum Judam, sed successorem ipsius praevidebat. Juda enim cadente successit Matthias, et duodenarius numerus mansit 11Act. I, 26. Non ergo frustra duodecim discipulos elegit Dominus, nisi quia ipse spiritualis est dies. Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio, Me sequimini, si non vultis offendere.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 8. Matth. XVI, 16-23
- 9. Joan. XVI, 15
- 10. I Cor. IV, 7
- 11. Act. I, 26