Sed quid est quod ubi ait, Pacem relinquo vobis, non addidit meam; ubi vero ait, do vobis, ibi dixit meam? Utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad utrumque etiam quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem suam eam voluit intelligi qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum: nos autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus, Dimitte nobis debita nostra 10Matth. VI, 12 . Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem: sed non est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae 11Rom. VII, 22 et 23. Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus: sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus; et quaedam de nobis quae non sunt in nobis, vel in melius invicem vel in deterius opinamur. Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est, pax nostra est: nisi enim ab illo, non haberemus et talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut ejusdem sententiae repetitio videatur, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc repetierit dicens, pacem meam; et quod dixerat, relinquo vobis, hoc repetierit dicens, do vobis. Ut volet quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos, ratres mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi adversarium concorditer vincimus, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus.