Iste itaque sensus est in his verbis: Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem formidare: separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia Legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos; sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his dixit Apostolus, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 14Rom. X, 2 : obsequium se putant praestare Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo; et templum Dei vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! Sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret: ex parte, inquam, facta est, non ex toto. Non enim omnes, sed aliqui ex ramis fracti sunt, ut insereretur oleaster 15Id. XI, 25, 17. Nam Spiritu sancto implente discipulos Christi, cum linguis omnium gentium loquerentur, cum per eos divina miracula frequentarentur, et divina eloquia spargerentur, etiam occisus ita dilectus est Christus, ut ejus discipuli expulsi a congregationibus Judaeorum, ex ipsis quoque Judaeis ingentem multitudinem congregarent, et nullam solitudinem formidarent 16Act. II-IV. Hinc ergo accensi caeteri reprobi et caeci, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, et obsequium se praestare Deo credentes, occidebant eos. Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit adjungens: Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit 17Psal. XLI, 9: quando nox Judaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit; et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit.