TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ea ibi jubentur in decalogo Legis quae et nobis; sed non ea promittuntur quae nobis. Nobis quid promittitur? Vita aeterna. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum 31Joan. XVII, 3 . Cognitio Dei promittitur: ipsa est gratia pro gratia. Fratres, modo credimus, non videmus: pro ista fide praemium erit, videre quod credimus. Noverant hoc Prophetae, sed occultum erat antequam veniret. Nam quidam suspirans amator in Psalmis ait: Unam petii a Domino, hanc requiram. Et quaeris quid petat? Forte enim terram petit fluentem lacte et melle carnaliter, quamvis spiritualiter ista quaerenda sit et petenda: aut forte subjectionem hostium suorum, aut mortem inimicorum, aut imperia et facultates hujus saeculi. Ardet enim amore, et multum suspirat, et aestuat, et anhelat. Videamus quid petat, Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid est hoc quod requirit? Ut inhabitem, inquit, in domo Domini, per omnes dies vitae meae. Et puta quia habitas in domo Domini, unde ibi erit gaudium tuum? Ut contempler, inquit, delectationem Domini 32Psal. XXVI, 4 .

Notes

  1. 31. Joan. XVII, 3
  2. 32. Psal. XXVI, 4