Exposuit Evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum animum commendarem. Animus enim cujusque, proprius est spiritus ejus: de quo dicit Paulus apostolus, Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde adjunxit, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei 1I Cor. II, 11 . Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non enim novi quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscujusque hominis ipsius spiritus testis est. Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos cum spiritu nostro, Deus cum suo: ita tamen ut Deus cum suo Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine ejus Spiritu scire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem suam Petrus nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat 2Matth. XXVI, 33-35, et aeger se ignorabat; medicus aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis, nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se novit quomodo ipse homo: alius nescit quid in illo agatur, sed spiritus ejus novit. Accepto autem Spiritu Dei, discimus et quid agatur in Deo: non totum, quia non accepimus totum. De pignore multa novimus: pignus enim accepimus, et hujus pignoris plenitudo postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si talis est arrha, quid est cujus est arrha?