Exhortans Dominus servos suos ad mundi odia perferenda patienter, nullum majus eis et melius quam de seipso proponit exemplum: quoniam, sicut dicit apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 1I Petr. II, 21 . Quod utique si facimus, ipso adjuvante facimus, qui dixit, Sine me nihil potestis facere. Denique quibus jam dixerat, Si odit vos mundus, scitote quia me priorem vobis odio habuit: et nunc in eo quod audistis, cum legeretur Evangelium, Mementote, inquit, sermonis mei quem ego dixi vobis, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Dicendo autem, Non est servus major domino suo, nonne evidenter ostendit quemadmodum intelligere debeamus quod superius dixerat, Jam non dico vos servos 2Joan. XV, 5; XVIII, 15 ? Ecce enim eos servos dicit. Nam quid est aliud, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur? Manifestum est igitur illum servum, qui non manet in domo in aeternum (Id VIII, 35) , illum pertinentem ad timorem quem foras charitas mittit 3I Joan. IV, 18, esse intelligendum, ubi dictum est, Jam non dico vos servos: hic autem ubi dicitur, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur, illum significari servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi 4Psal. XVIII, 10. Hic enim servus est auditurus, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui 5Matth. XXV, 21 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. I Petr. II, 21
- 2. Joan. XV, 5; XVIII, 15
- 3. I Joan. IV, 18
- 4. Psal. XVIII, 10
- 5. Matth. XXV, 21