Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum vera denuntiantem dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adjungit, Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos: tanquam diceret, Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis: caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat; et sic venerat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse 8Joan. I, 32; imo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum? Unde ille qui jam acceperat Spiritum: Etsi noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus 9II Cor. V, 16 . Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus dicendo, Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.