Quaere in Patre et Filio separationem, non invenis: sed si assurrexisti, tunc non invenis; si aliquid supra mentem tuam tetigisti, tunc non invenis. Nam si in his versaris, quae sibi errans animus facit; cum imaginibus tuis loqueris, non cum Verbo Dei: fallunt te imagines tuae. Transcende et corpus, et sape animum: transcende et animum, et sape Deum. Non tangis Deum, nisi et animum transieris: quanto minus tangis, si in carne manseris? Illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe sunt a sapiendo quod Deus est? quia non ibi essent, etiam si animum saperent. Recedit homo multum a Deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem et animum: plus tamen interest inter animum et Deum. Tu si in animo es, in medio es: si infra attendis, corpus est: si supra attendis, Deus est. Attolle te a corpore, transi etiam te. Vide enim quid dixit Psalmus, et admoneris quemadmodum sapiendus sit Deus: Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Tanquam Pagani dicant: Ecce dii nostri; Deus vester ubi est? Ostendunt enim illi quod videtur; nos colimus quod non videtur. Et cui ostendamus? homini qui non habet unde videat? Nam utique si ipsi deos suos vident oculis; habemus et nos alios oculos, unde videamus Deum nostrum. Ipsi oculi mundandi sunt a Deo nostro, ut videamus Deum nostrum: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 18Matth. V, 8 . Ergo cum se conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie, Ubi est Deus tuus? Haec memoratus sum, inquit, quia dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? et quasi volens apprehendere Deum suum, Haec memoratus sum, inquit, et effudi super me animam meam 19Psal. XLI, 4, 5 . Ut ergo attingerem Deum meum, de quo mihi dicebatur, Ubi est Deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super me: transcendi me, ut illum tangerem. Ille enim est super me, qui fecit me: nemo eum attingit, nisi qui transierit se.