TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis: Sacramentum divinum est; habes Baptisma, et ego confiteor. Sed quid dicit idem apostolus? Si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam: ne forte et hoc diceres, Credidi, sufficit mihi. Sed quid dicit Jacobus? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19) . Magna est fides, sed nihil prodest si non habeat charitatem. Confitebantur et daemones Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant, Quid nobis et tibi 28Marc. I, 24 ? Fidem habebant, charitatem non habebant: ideo daemones erant. Noli de fide gloriari; adhuc daemonibus comparandus es. Noli dicere Christo, Mihi et tibi quid est? Unitas enim Christi tibi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad viscera columbae. Foris baptizatus es; habeto fructum, et redis ad arcam.

Notes

  1. 28. Marc. I, 24