TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tamen non utcumque nos dimisit et Dominus, qui voluit intelligi quia in eo quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, non alia opera Pater facit quae videat Filius, et alia Filius cum viderit Patrem facientem; sed eadem opera ipse et Pater et Filius. Secutus enim ait: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filias similiter facit. Non cum ille fecerit, alia Filius similiter facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater: si per Filium facit quae facit Pater, non alia Pater, alia Filius facit; sed eadem opera sunt Patris et Filii. Et quomodo eadem facit et Filius? Et eadem et similiter. Ne forte eadem sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter. Et quomodo posset eadem non similiter? Accipite exemplum, quod puto ad vos non sit grande: cum scribimus litteras, facit eas primo cor nostrum, et deinde manus nostra. Certe unde omnes acclamastis, nisi quia cognovistis? Certum est quod dixi, et manifestum omnibus nobis. Litterae fiunt primo a corde nostro, deinde a corpore nostro: manus servit imperanti cordi, easdem litteras facit et cor et manus: numquid alias cor, alias manus? Easdem quidem facit manus, sed non similiter: cor enim nostrum facit eas intelligibiliter, manus autem visibiliter. Ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. Unde parum fuit Domino dicere, Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius facit, nisi adderet, et similiter. Quid si enim hoc modo intelligeres quomodo quaecumque cor facit, haec et manus facit, sed non similiter? Hic vero addidit, haec et Filius similiter facit. Si et haec facit, et similiter facit, expergiscere, stringatur Judaeus, credat Christianus, convincatur haereticus; aequalis est Patri Filius.