TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ecce in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat, Jam non sum in mundo: quod cur dixerit, ibi exposuimus, imo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo jam non erat. Quod sit autem hoc gaudium de quo ait, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, jam superius expressum est, ubi ait, Ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et juste et pie vivendum est in hoc saeculo.