Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem: notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. Ut dilectio, inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est usitata locutio, dilectio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis: usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De graeco quidem ista translata est: sed sunt similes et latinae; sicut dicimus, Fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit; cum dici debuisse videatur, Fideli servitute servivit, strenua militia militavit. Qualis autem ista locutio est, dilectio quam dilexisti me; tali et Apostolus usus est, Bonum certamen certavi 26II Tim. IV, 7 : non ait, bono certamine, quod usitatius et tanquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra ejus sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo subjunxit, et ego in ipsis; tanquam diceret, quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tanquam in templo suo; aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus ejus sumus. Finita est Salvatoris oratio, incipit passio: ergo et iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse donaverit, aliis sermonibus disputetur.