TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verba mea, inquit, qui audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam. Ubi, quando venimus de morte ad vitam, ut non in judicium veniamus? In hac vita transitur a morte ad vitam; in hac vita quae nondum est vita, hinc transitur a morte ad vitam. Quis est ille transitus? Qui audit verba mea, dixit, et credit ei qui misit me. Servans ista credis, et transis. Et est qui stando transit? Plane est: stat enim corpore, transit mente. Ubi erat, unde transiret, et quo transit? Transit a morte ad vitam. Vide unum hominem stantem, in quo agatur totum hoc quod dicitur. Stat, audit; forte non credebat, audiendo credit: paulo ante non credebat, modo credit; quasi de regione infidelitatis ad regionem fidei transitum fecit, moto corde, non moto corpore, moto in melius: quia iterum qui deserunt fidem, moventur in deterius. Ecce in hac vita, quae, sicut dixi, nondum est vita, transitur a morte ad vitam, ut in judicium non veniatur. Quare autem dixi quia nondum est vita? Si vita esset ista, non diceret Dominus cuidam, Si vis venire ad vitam, serva mandata 2Matth. XIX, 17 . Non enim ait illi, Si vis venire ad vitam aeternam; non addidit aeternam, sed tantum dixit, vitam. Ergo ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita. Quae est vera vita, nisi quae est aeterna vita? Audi Apostolum dicentem ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Utquid hoc? Audi quod sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 3I Tim. VI, 17-19 . Si debent sibi thesaurizare fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam; profecto ista in qua erant, falsa vita est. Nam utquid velis apprehendere veram, si jam tenes veram? Apprehendenda est vera? migrandum est a falsa. Et qua migrandum? quo? Audi, crede; et transitum facis a morte ad vitam, et in judicium non venis.

Notes

  1. 2. Matth. XIX, 17
  2. 3. I Tim. VI, 17-19