Ab ipso itaque orationis ejus exordio, ubi sublevatis oculis in coelum, dixit, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te; omnes suos volebat intelligi, quibus notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset, ut Filius tuus clarificet te; mox quemadmodum id fieret, demonstravit dicens, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternum: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum 4Joan. XVII, 1-20 . Non enim potest cognitione hominum clarificari Pater, nisi et ille cognoscatur per quem clarificatur, id est, per quem populis innotescit. Haec est glorificatio Patris, quae non circa solos illos Apostolos facta est, sed circa omnes homines fit, quibus suis membris caput est Christus. Neque enim de solis Apostolis potest intelligi, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam; sed utique de omnibus quibus in eum credentibus vita aeterna datur.