TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed dicit aliquis: Numquid animus christiani debet etiam morte impendente turbari? Ubi est enim quod ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi et esse cum Christo 8Philipp. I, 23; si illud quod concupiscit, potest eum turbare cum venerit? Facile est quidem istis ad haec respondere, qui et ipsam laetitiam perturbationem vocant. Quid si enim propterea morte imminente turbatur, quia morte imminente laetatur? Sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia nominanda est. Quid est hoc, nisi easdem res sentire, et rerum nomina velle mutare? Verum nos sacris Litteris accommodemus auditum, et secundum ipsas potius istam quaestionem Domino adjuvante solvamus: nec quoniam scriptum est, Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, dicamus cum laetitia fuisse turbatum; ne verbis suis nos ipse convincat ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem 9Matth. XXVI, 38. Tale aliquid etiam hic intelligendum est, quando suo traditore jam tunc solo exituro, et cum suis sociis continuo redituro, Jesus turbatus est spiritu.

Notes

  1. 8. Philipp. I, 23
  2. 9. Matth. XXVI, 38.