In ista lectione sancti Evangelii, quae hodie recitata est, a potentia discimus patientiam. Quid enim sumus servi ad Dominum, peccatores ad justum, creatura ad Creatorem? Tamen quomodo si quid mali sumus, a nobis sumus; ita quidquid boni sumus, ab illo, et per illum sumus. Et nihil sic quaerit homo quomodo potentiam: habet Dominum Christum magnam potentiam: sed prius ejus imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. Quis nostrum patienter audiret si alicui diceretur, Daemonium habes? Quod dictum est ei qui non solum homines salvabat, sed etiam daemonibus imperabat.