Oves meae vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me: et ego vitam aeternam do eis. Ecce sunt pascua. Si recolitis, superius dixerat, Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus: sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua invenire possimus. Bona pascua, vita aeterna dicitur: ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget. Solet quaedam herba dici semper viva: ibi solum vivere invenitur. Vitam aeternam, inquit, dabo eis, ovibus meis. Vos calumnias propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis.