TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus, De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes: forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. « Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. » Apertius locutus est Dominus, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Qui biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? quid evidentius, quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur?