Et haec quidem videmus, et adjacent oculis: quid illa quae non videmus, sicut sunt Angeli, Virtutes, Potestates, Dominationes, omnisque habitator fabricae hujus supercoelestis, non adjacens oculis nostris? Quanquam saepe et Angeli, quando oportuit, demonstraverunt se hominibus. Nonne Deus et per Verbum suum, id est, unicum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum fecit haec omnia? Quid ipsa anima humana, quae non videtur, et per opera quae exhibet in carne, magnam praebet admirationem bene considerantibus, a quo facta est, nisi a Deo? et per quem facta est, nisi per Filium Dei? Nondum dico de anima hominis. Cujusvis pecoris anima quomodo regit molem suam! sensus omnes exserit, oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad percipiendum odorem, oris judicium ad sapores discernendos, membra denique ipsa ad peragenda officia sua. Numquid haec corpus, et non anima, id est, habitatrix corporis agit? Nec tamen videtur oculis, et ex his quae agit, admirationem movet. Accedat jam consideratio tua etiam ad animam humanam, cui tribuit Deus intellectum cognoscendi Creatorem suum, dignoscendi et distinguendi inter bonum et malum, hoc est inter justum et injustum: quanta agit per corpus! Attendite universum orbem terrarum ordinatum in ipsa humana republica: quibus administrationibus, quibus ordinibus potestatum, conditionibus civitatum, legibus, moribus, artibus! Hoc totum per animam geritur, et haec vis animae non videtur. Cum subtrahitur corpori, cadaver jacet: cum autem adest corpori, primo condit quodammodo putores. Corruptibilis est enim omnis caro, in putredines defluit, nisi quodam condimento animae teneatur. Sed hoc commune illi est cum pecoris anima: illa magis miranda quae dixi, quae ad mentem et intellectum pertinent; ubi etiam ad imaginem Creatoris sui renovatur, ad cujus imaginem factus est homo 2Coloss. III, 10. Quid erit haec vis animae, cum et corpus hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 3I Cor. XV, 53, 54? Si tanta potest per carnem corruptibilem, quid poterit per corpus spirituale post resurrectionem mortuorum? Haec tamen anima, ut dixi, admirabilis naturae atque substantiae, invisibilis res est et intelligibilis: et haec tamen per Jesum Deum facta est, quia ipse est Verbum Dei. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 4Joan. 1, 3.