TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Incipiamus ergo audire exponentem, quem audivimus proponentem. Dixit ergo iterum eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc, Domine, Omnes quotquot venerunt? Quid enim? tu non venisti? Sed intellige: Omnes quotquot venerunt dixi, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt Prophetae; numquid fures et latrones fuerunt? Absit. Non praeter illum venerunt, quia cum illo venerunt. Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Vultis nosse quia cum illo venerunt, qui est ipse semper? Carnem quippe accepit ex tempore. Quid est ergo semper? In principio erat Verbum 6Joan. I, 1 . Cum illo ergo venerunt, qui cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via et veritas et vita 7Id. XIX, 6 . Si ipse est veritas, cum illo venerunt qui veraces fuerunt. Quotquot ergo praeter illum, fures et latrones; id est, ad furandum et occidendum.

Notes

  1. 6. Joan. I, 1
  2. 7. Id. XIX, 6