TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Implevit de resurrectione animarum; restat evidentius dicere de resurrectione corporum. Et potestatem dedit ei et judicium facere: non solum animas per fidem et sapientiam suscitare, sed et judicium facere. Quare autem haec? Quia filius hominis est. Facit ergo aliquid Pater per Filium hominis, quod non facit ex substantia sua cui aequalis est Filius; sicut ipsum nasci, sicut ipsum crucifigi, sicut ipsum mori, sicut ipsum resurgere: non enim aliquid horum Patri contigit. Sic et resuscitationem corporum. Nam resuscitationem animarum ex substantia sua Pater facit per substantiam Filii, qua illi aequalis est; animae quippe fiunt participes illius incommutabilis lucis, non corpora: resuscitationem autem corporum Pater facit per filium hominis. Et potestatem enim dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est: secundum illud quod supra dixit, Neque enim Pater judicat quemquam. Et ut ostendat quia de resurrectione corporum hoc dixit: Nolite mirari hoc, quia venit hora. Non nunc est, sed venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt 23jam hoc et hesterno die satiatissime audistis [In superiori Tractatu, n. 13], audient vocem ejus et procedent. Et ubi? In judicium: Qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii. Et tu hoc facis solus, quia omne judicium Filio Pater dedit, et non judicat quemquam? Ego, inquit, facio. Sed quomodo facis? Non possum a me facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat, Audio; sed, video. Audio enim, tanquam praecipientis Patris imperium. Jam ergo sicut homo, sicut quo major est Pater; jam ex forma servi, non ex forma Dei, sicut audio, judico; et judicium meum justum est. Unde est judicium justum hominis? Fratres mei, attendite: Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

Notes

  1. 23. jam hoc et hesterno die satiatissime audistis [In superiori Tractatu, n. 13]