Quid ergo de illa resurrectione corporis? Nam isti qui audiunt et vivunt, unde, nisi audiendo, vivunt? Amicus enim sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 12Joan. III, 29 , non propter vocem suam; hoc est, participando, non existendo audiunt et vivunt: et omnes qui audiunt, vivunt; quia omnes qui obediunt, vivunt. Dic aliquid, Domine, etiam de resurrectione carnis. Fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est resurrectio quae fit per fidem. Cujus resurrectionis modo Dominus fecit commemorationem, et inflammavit nos, quia quidam mortui audient vocem Filii Dei, et vivent. Non eorum qui audierint alii morientur, et alii vivent; sed omnes qui audierint vivent, quia omnes qui obedierint vivent. Ecce videmus resurrectionem mentis: non ergo amittamus fidem de resurrectione carnis. Et nisi tu, Domine Jesu, dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? Omnes enim sectae, quae se aliquam religionem hominibus inserere praesumpserunt, non negaverunt istam mentium resurrectionem: ne diceretur eis, Si non resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere vis? si non facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo justum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo justum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperavero, si tibi credidero. Volentes ergo sibi credi omnes qui instituerunt alicujus etiam falsae religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt: sed multi carnis resurrectionem negaverunt; dixerunt in fide jam factam esse resurrectionem. Talibus resistit Apostolus, dicens: Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt 13II Tim. II, 17, 18 . Jam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur: et reprehendebant homines qui sperabant resurrectionem carnis, velut jam resurrectio quae promissa erat, credendo impleretur in mente. Reprehendit eos Apostolus. Cur eos reprehendit? Nonne hoc dicebant quod modo Dominus loquebatur, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent? Sed de vita mentium loquor adhuc, ait tibi Jesus: nondum loquor de vita corporum; sed loquor de vita vitae corporum, id est, de animarum, in quibus est vita corporum: nam scio esse corpora in monumentis jacentia, scio et corpora vestra in monumentis futura; nondum de illa resurrectione loquor: de ista loquor, in ista resurgite, ne ad poenam in illa resurgatis. Sed ut noveritis quia de illa loquor, quid addo? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Haec vita quod Pater est, quod Filius est, ad quid pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis. Nam nec omnis anima potest sentire sapientiam. Habet enim et pecus animam; sed pecoris anima non potest sentire sapientiam. Ergo anima humana potest sentire istam vitam quam habet Pater in semetipso, et dedit Filio vitam habere in semetipso; quia illud est verum lumen quod illuminat, non omnem animam, sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum ergo ipsi menti loquor, audiat, id est obediat, et vivat.