TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quaecumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum: nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. Πίστις graece, fides dicitur. Quaerebas operari justitiam: justus ex fide vivit 6Rom. I, 17. Unge pedes Jesu: bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis: tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 7Matth. XXV, 40 ? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.

Notes

  1. 6. Rom. I, 17
  2. 7. Matth. XXV, 40